Jeremiah 50

Expleto vaticinio contra Aegyptum, Palaestinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldaeos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldaeos prophetaverunt. Similia dicit Isaias: Isa. 13.. . RAB. Haec promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi foedere sempiterno. . Hac sententia notantur reges Israelitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde caeteri praevaricatores legis. . etc. Secundum historiam monet Israelitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terrae loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Aegypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat. . etc. Isaias dicit similia, Isa. 13.. etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status. . Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiae. etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judaeorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur. RAB. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit. . Praedicatoribus Christi praecipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terrae, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. . etc. ORIG. Malleus universae terrae diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universae terrae, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit. . etc. ID. Alia editio: etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: etc. Alii ergo vasa misericordiae, alii vasa irae, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quae fiunt super terram, praecipue eorum quae Christianis accidunt: praeceptum Domini exsequitur. . ORIG. Utinam haec esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terrae, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei. . RAB. Mystice praenuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre. . ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum id est falsis figmentis . ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judaeorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: . .